FOMES

FOMES
FOMES
apud Macrob. Sat. l. 2. c. 8. Aestimavit fomitem esse quendam, et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagret: prorie materia est levis et arida, quo excipitur et fovetur ignis excussus, et excusus, ab ignitabulo. Et quidem Festus sic assulas vocat, quae ex arboribus excutiuntur inter caedendum; Opilius vero non nisi eas iam excussas id nominis mereri ait, apud eundem. Certe fomites dicta esse τὰ πελεκίσματα, assulas securibus excussas, hinc firmatur, quod fomo, vetus verbum, πελεκίζω est, et dolo. Glossae, πελεκῶ, dolo, fomo. Et alibi, ἀποπελεκίζω, defomo, dedolo. Unde confomare, in illo Catulli, Carm. 19. v. 3.
———— Rusticâ confomata securi.
At Serv. ex Clodii Comm. l. 4. Fomites assulae ambustae, ligna excavata a sungis nomine accepto. Quod ideo dicit, quia fungi pro fomitibus prius erant et escae dicebantur, unde recentioribus Medicis Graecis ἴσκαι fungi sunt arboribus innascentes. Dicta autem ligna huiusmodi arida, seu assulae ambustae, φρύγια Graecis, item φρύγανα. Hesych. φρύγιον, ξύλον ξηρὸν. Glossae, fomites. φρύγανα. Latine cremia quoque, unde cremiales arbores. Cuiusmodi assulis certo modo dispositis incensisque, οἱ πυρομάντεις igni spices, olim ad vaticinia usi fuêre, uti videre est apud Scholiast. Aristoph. in Pace,
Οὐκ οὖν δοκῶ σοὶ μαντικῶς τὸ φρύγανον τίθεςθαι.
Nonne videor tibi ex Vatum disciplina fomitem ponere?
Sed et folia hac fini adhibita. Plin. l. 16. c. 40. Teritur lignum ligno, ignemque concipit attritn, excipiente materiâ aridi, fomitis, fungi vel foliorum. Sulpurata postmodum, ibid. ut et apud Isid. Unde Dalechampius Notis ad dl. locum. Eam (materiam aridam) olim lucubrum vocavêrunt. Paratur fere ex sulpuratis, fungis arborum insolatis et arefactis, acie sive acu nimirum carpto carminatoque lino, vel stupa ------ Λυχναψίαν Gloss. vetus appellat, Canapuram Scalig. Vide quoqueve Salmas. ad Solin. p. 180. et 181. De Fomite vero accenso, quem Olgerdus Mag. Lithuaniae Dux Demet rii Ivanovicii Mag. Moscoviae Ducis minis irritatus, huic misit, antequam ille exstingueretur, se Moscuae futurum et arci illius hastam suam illisurum professus, Guagninum Descript. Lithuaniae. Apud Marc. Capellam de Nuptiis Mercurii et Philologiae l. 6. ubi de Pallade,
Virgo armata, decens, Rerum Sapientia, Pallas,
Aethereus Fomes, Mens et Sollertia Fati etc.
Vox ignem vivisicum, calorem omnia vegetantem, aethereum vitalemqueve spiritum, in calore omnia vivificantem, et foventem notat, Barthio: qui de Iove ipso multis initio Arati sui Avienum eundem in modum loqui addit, quemadmodum de Sole eiusdem Capellae hoc,
Ignoti vis celsa Patris, vel prima propago,
Fomes sensificus, mentis Fons, lucis origo.
Vide cum Animadvers. ad Pap. Stat. Theb. l. 2. v. 242.
De Iove mutatosque velint transumere cultus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Fomes — Fomes …   Wikipédia en Français

  • fomes — o fómite (del lat. «fomes, ĭtis») m. *Causa que promueve o excita una cosa. ⊚ Med. Objeto, por ejemplo ropas de cama o vestidos, que puede ser portador de infección. * * * fomes. (Del lat. fomes). m. p. us. Causa que excita y promueve algo …   Enciclopedia Universal

  • Fomes — Fo mes (f[=o] m[=e]z), n.; pl. {Fomites} (f[o^]m [i^]*t[=e]z). [L. fomes, itis, touch wood, tinder.] (Med.) Any substance supposed to be capable of absorbing, retaining, and transporting contagious or infectious germs; as, woolen clothes are said …   The Collaborative International Dictionary of English

  • fomes — (Del lat. fomes). m. p. us. Causa que excita y promueve algo …   Diccionario de la lengua española

  • Fomes — Fomes, Pilzgattung, s. Polyporus …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Fomes — L amadou …   Wikipédia en Français

  • Fomes — noun genus of bracket fungi forming corky or woody perennial shelflike sporophores often of large size; includes some that cause destructive heartrot in trees • Syn: ↑genus Fomes • Hypernyms: ↑fungus genus • Member Holonyms: ↑Polyporaceae,… …   Useful english dictionary

  • fomes — /foh meez/, n., pl. fomites /fom i teez , foh mi /. Usually, fomites. Med. any agent, as clothing or bedding, that is capable of absorbing and transmitting the infecting organism of a disease. [1650 60; < L fomes kindling wood, tinder, akin to… …   Universalium

  • Fomes fomentarius — Zunderschwamm Zunderschwamm (Fomes fomentarius) Systematik Klasse: Ständerpilze (Basidiomycetes) …   Deutsch Wikipedia

  • Fomes fomentarius — Amadouvier Fomes fomentarius …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”